

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 14: Versus 24
Navicula autem.Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et foedata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait:Vidit eos laborantes remigando[Marc. 6.]. Etsi non praesens, et si differt, tamen videt et corroborat.